- HYPOCAUSTUM
- HYPOCAUSTUMinter loca, quae non essent intra balneas, sed iis tantum inserviebant, Vitruv. infra laudaudo fuit fornax seu caminata structura subrerranea, Calidario, Calidae lavationi, atquae Vasario (Balnearum partibus) subposita, in qua ad calefaciendum tum aquam, tum praedicta loca, ignis succendebatur, et ne exstingueretur, a servis, Fornacatoribus ob id in Pandectis, a Papiniano vocatis, frequenter iniectis pilis et glomis pice illitis excitabatur. De lignis eundem in usum adhibitis, narrat Plutarch. Sympos. l. 3. Problem. 10 Aediles cavisse, Ne ignis balnearum ex olea succenderetur, neque in eum coniceretur lolium, quod horum nidores gravedinem capitis et vertiginem lavantibus invehanc. Praedictarum pilarum Vitruv. meminit, l. 5. c. 10. ubi docet, solum Caldariorum ita esse sternendum, inclinatum ad hypocustum, uti pila cum mittatur non possit intro resistere, sed rursus redire ad praefurnium, atque sic facilius flammâ pervagari, sub suspensione. De iisdem habemus loquentem stat. in descript. Baln. Etrusci l. 1. Sylv. 5. v. 57. et seqq.—— CrepantesAuditura pilas, ubi languidus ignis inerratAedibus, et tenuem volvunt Hypocausta vaporem.E'quibus facile est colligere, errare illos, qui Hypocaustum et Laconicum idem esse credidêrunt. Auctor Senec. est Natur. Quaest. l. 3. c. 24. nec non Ep. 90 tempestate suâ inventos esse parietibus impressos tubos, per quos circum funderetur calor, qui ima simul et summa foveret aeq???liter; illum vero calorem immitti consuevisse ex Hypocausto. A Iurisconsultis quoque memoriae mandatum, et ab Auf. Mosell. v. 337. et seqq. sic expressum est,Quid quae sulpureâ substructa crepidine fumantEalnea, ferventi cum Mulciber haustus opertoVolvit anhelatas tectoria per cava flammas,Inclusum glomerans aestu exspirante vaporem?Vide Hier. Mercurial. de Arte Gymn. l. 1. c. 10. Horum tuborum vestigia adhuc quamplurima romae conspiciuntur, in Diocletiani atque Caracallae Gymnasiis. Ante Hypocanustum autem via quaedam erat Propnigeum, quasi dixeris Praefurnium, a Vitruv. vocata, l. 5. c. 10. etc. ut de Aquario et Vasario nil addam, de quo Auctor praefatus ita l. c. Ahenea vasa supra Hypocaustum tria composita suêre, unum Caldarium, alterum Tepidarium, tertium Frigidarium, et ita collocata, ut ex Tepidario in Caldarium, quantum aquae calidae exisset, influeret; de Frigidario in Tepidarium ad eundem modum. Lycophron πηριατήριον simile seu ὑπόκαυςτον, in Cassandra, indigitat his verbis, ubi de Agamemnone in balneo interempto,θερμην` δ᾿ ὑπαὶ λουτρῶνος αρνέυων ςτέγην:ad quae verba notat Meurs. intrâsse illuc a laboribus vacantes et otiosos, qualis erat Agamemnon a bello Troiano reversus, aut a morbo se recolligentes; ex Artemidoro, ubi ἢ γὰρ, inquit, ἀναλαμβάνοντες ἢ ἀπραγοῦντες εἰς θερμὰ πορἐυονται. Aliud quid sonat Hypocausti vox, apud Germanos, quibus Stuben vocatur; Sed nec eadem huic quoque vocabulo ubique significatio est. Vide de anglorum Stubis, in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.